carmina varia aevi Ottonum, suppl. A 6, 3

Testo base di riferimento: G. Silagi, B. Bischoff, 1979


3.

Quid prosunt fasces, quid pompe aulaeque patentes

Cum, qui ista ossa tenet, loculus licet artus habundet,

Donec ab humo animae revocent sua corpora vivae,

Donec et astet homo compactus in ordine toto,

5

Flatum dante deo carnemque vomente sepulchro.

Amplior in superis tunc panditur aula beatis,

Et paradysiaco reparatur sedes in orto,

Clausaque pro furtis aperitur ianua gratis.

Fur per ligna ruit, fur et per ligna resurgit,

10

Fur ubi flendo abiit, raptor gaudendo redivit.

Raptores bini maculantur crimine furti,

Sed distante loco iunguntur nomine solo.

Fur vetus ima petit, fur alter ad ardua tendit,

Fur confessus erat, fur et sua furta negabat.

15

Ille negando perit, fur iste fatendo revixit,

Illeque dumiferum descendit pulsus ad arvum,

Hic quoque pomiferum scandit revocatus in ortum.

Ille miser pomo mentitur ab arbore rapto,

Quique crucem patitur veri mox testis habetur

20

Dicens esse deum regemque per omnia Christum

In cruce pendentem, vel celsa vel ima regentem.

Raptor Adam pomi tunc est miser incola limi,

Adductusque cruci iam cultor adest paradysi.

Raptor et hic validus, quia vim patitur paradysus

25

Ingressumque poli per vim rapiunt violenti,

Qui semet vincunt indebita regna tenebunt.

Anxius in pena sequitur consulta superna,

Ingrediturque locum zabulo fallente relictum,

Vt prius amissis pociatur in arbore pomis.

30

Cernit ibi varios late splendescere campos,

Carpit ibi flores croceos et multicolores,

Lilia preclaris renitent inmixta rosetis,

Cedrus turiferos transmittit ad aethera ramos.

Cuncta quidem fructum gignunt ibi ligna saporum,

35

Ortus odoriferis perhabundans spirat in herbis.

Inde Fyson oritur, hinc alta fluenta reguntur,

Omnimodis fines percurrunt quatuor amnes,

Vndique per partes scopulosa et plana rigantes.

Si vere inspicias, haec est speciosa venustas,

40

Huc quicumque venit facili in sede recumbit

Laetus in aeternum carmen recitando iocundum.