carmina varia aevi Ottonum, suppl. A 6, 6

Testo base di riferimento: G. Silagi, B. Bischoff, 1979


6.

Vota deo vovit bellorum tempore David;

Reddere non potuit, paci reddenda reliquit.

Rex quod in ense nequit, rex liber ab hoste replevit,

Quod bellans neglegit, degens in pace peregit.

5

Sunt loca luctandi, sunt et loca pace fruendi,

Nunc tempus belli, modo tempus in aede vacandi.

Mox ut tela cadunt, contraria cuncta quiescunt,

Hostibus expulsis veniunt solamina pacis,

Nam bene pugnatur, si pax post arma sequatur.

10

Perfice, dux, bellum, fabricetur postea templum

Sumptibus innumeris tellure marique repertis!

Construxit varium locuples sapientia templum,

"Pacificus rector huius tunc extitit auctor.

Hoc lapide et ligno pulchre vestivit et auro,

15

Insuper omnigeno studuit decorare metallo.

Quando hoc erigitur, iunctim sic omne levatur,

Ne lapis erraret nec malleus inde sonaret.

Id cum per girum fieret pro stemmate mirum

Et celer eiusdem volitaret fama per orbem

20

Eius et in mundo rumor celeberrimus esset,

Paulatim tritum defecit adusque lapillum:

Omne quidem crepuit, laterum nec crusta remansit.

Vmbra fuit veri, non res perfecta manendi.

Creditur hoc ipsum typica ratione peractum:

25

Signat enim templum perfectius esse futurum,

Quod nec eundo cadat, nec deficiendo tabescat.

Noster pacificus regnans per saecula summus

Vndique collectum decrevit condere templum,

Hoc est ecclesiam statuit sibi iungere sponsam.

30

Casta quidem regi copulata est sponsa perenni,

Vtitur et regno pariter cum virgine virgo.

Huic "alle-" detur, laudum vox "-luia" canatur.

Casibus ex cunctis rapit illam dextra potentis,

Vt nec ab hoste cadat, nec ab igne perusta liquescat,

35

Non inpulsa ruat, non inveterata putrescat.

Fortiter in superis laudetur visio pacis,

Quae fit christicolis perfecta et libera nutrix

Cottidie pariens Christoque patrique fideles.

Huius in occursum properans, o turba piorum,

40

Turis odoriferum late diffundite fumum,

Hasque inter laudes varios conspergite flores!

Haec est aula dei, sceptrum venerabile regni,

Hic thalamus sponsi specie prestantior omni,

Porta poli solis tantum reseranda beatis,

45

Hec est arca dei, in qua mystica sacra teguntur

Man cibus Hebreis - nostrum man vita perennis -

Littera tuncatis, perhabundans gratia lotis,

Virgula sicca virens, virgo sine semine florens:

Haec est illa domus, quam pinxit sanguine Christus,

50

Hanc signant veterum vel dicta vel acta parentum,

Omnia ad hoc templum tendunt oracula vatum.

Incipe, lingua senum, carmen cantare iocundum,

Cum pueris, iuvenes, laudis depromite voces,

Ex quibus "Alle-" sonet, confestim "luia" resultet.

55

Conlaudate deum, populi gentesque, benignum,

Cuius inundantem miseratio sustinet orbem,

Et facile validum mensura et pondere mundum

Per diversa movet, cum per se immobilis exstet.

Tempora cuncta ligat, solus sine tempore regnat.

60

Acta regit regum, semper sibi constat id ipsum.

Expedit ut trinum benedicat machina trina,

Terra, polus, pelagus necnon quod constat in illis

Credat, adoret, amet, timeat, colat, ornet, honoret.

Iamque coronatam terrenis cultibus aulam

65

Atque manufactum laudemus ab ordine templum;

Panditur hoc solum, quo confugiatur, asylum:

Non perit a gladio, qui sese abscondit in ipso.

Funditur hic liquidum purgans peccata lavacrum,

Additur unguentum Christi cognomine functum,

70

Perque crucis signum confirmat fonte renatum.

Hic omnes populi capiunt pia munera Christi,

Qui dat carne cibum, lateris de vulnere potum,

Quae reparant orbem fidei pietate vigentem.

Aecclesiae turris, murus firmissimus urbis,

75

Hic est aedituus reserans clavi hostia Petrus,

Qui flendo ingreditur lacrimisque reata fatetur.

Accipit hic celerem Christo occursante quietem.

Haec est vera quies, gaudent ubi pace fideles.

Hic pravi in melius veniunt in commoda sensus:

80

Redditur hic oculis clarissima visio caecis,

Lumine privatis splendor prestatur ab astris;

Auribus obductis datur hic auditus apertis;

Spirat odoratus cessante putredine purus;

Hic et in os muti mittuntur verba loquendi;

85

Gustus et infectus hic incipit esse saporus

Faucibus et lingua discernens dulce et amara;

Mancus et ipse manus varios transmittit ad usus,

Pes podagra clodus vel debilitate molestus

Currit inoffenso spernens obstacula gressu.

90

Curvas et adgreditur, rediens erectus habetur.

Ossibus et nervis templum contractus adibis,

Hic precibus fusis membratim sanus haberis.

Hic et ab horrendis mundantur corda piaclis,

Nam quod culpa necat, noxae confessio curat.

95

Hic et ab infestis redimuntur membra periclis,

Hic fera contorti rumpuntur vincula ferri,

Compedibus stricti saliunt de fune soluti.

Vlcere foedatis fiet hic medicina salutis.

Iam resipiscentes submittunt colla tumentes,

100

Hic humiles facti mollescunt corde superbi.

Hinc furor abscedit, hinc ira repressa quiescit,

Colla supina cadunt, colla inclinata resurgant.

Res est mira nimis corvos mutare columbis,

Qui lupus ingreditur mansuetus ut agnus habetur,

105

Qui furibundus erat sensu mitissimus asstat.

Iam Babylon aruit nec fascibus alta virescit,

Germinat ecclesia inmensis virtutibus aucta,

Haec est excelsae facilis mutatio dextrae.

"Alleluia" iterum modulis tollatur in altum,

110

Vociferando domum tangat concordia vocum,

Impleat et tectum mirabilis ordo tonorum,

Absida non taceat, nec porticus inde silescat,

Tinniat et culmen, resonet calcabile limen,

Introitum dantes recinant nova carmina postes,

115

Perque iter ad patriam doceant repedare priorem.

Vox liniat tegulas, pavimentum succinat odas,

Tigna modos nectant, laquearia picta resolvant,

Fundamenta, columnae, arcus pariesque politus

Tinnitu reboent, dum cleri carmina cantent.

120

Aedibus his patulae iungantur in arce fenestrae,

Quas decorat vitrum calamo cingente ligatum,

Lumen ut immittat, ventorum flamina pellat,

Possit ut incensus flammas dispendere lichnus,

Candelae et rutilent, quae curvis arcubus instant,

125

Gaudeat omnigenis domus haec ornata coronis,

Gratus honor templi renovetur ab ordine cleri.

Hanc intrando domum persolvat episcopus ymnum,

Luminibus claram procedat praesul ad aram,

Carminibus plenam festinet clerus in aulam,

130

Dulcissono mirum repleatur carmine templum.

Appropiet populus cleri sermone docendus,

Agmina concurrant crepitantia laude sonora.

Desuper inmissus sit in omnibus omnia Christus.

Iste manu fortis pugnat virtute mucronis,

135

Vt nos pacificus condat sub tegmine ficus,

Inque loco pacis vernent umbracula vitis,

Cuius habundantem generat palmes botrionem.

Congaudete, viri, talis gustamine botri,

Inque throno regni diu cum Salomone quieti,

140

Cuius perspicuum florens dat gemmula botrum,

Qui pressus totum saciat dulcedine mundum.

Exultate, pii, utentes libamine botri,

Frondeque sub viridi diu cum Salomone quieti.